Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.11.1 Cic. Fam. 5.11.3 (English) >>Cic. Fam. 5.12.1

5.11.2 quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam. tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.

5.11.3 de Dionysio, si me amas, confice. quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt ! sed, ut scribis, brevi capientur et inlustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.11.1 Cic. Fam. 5.11.3 (English) >>Cic. Fam. 5.12.1

Powered by PhiloLogic